Evangelium Secundum Lucam*

Caput 11: Versus 19

Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii.Filios Judaeorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quae a Domino acceperant, etiam daemones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit, sedebuntsuper sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel.Vel,filii,id est, exorcistae illius gentis, qui invocato nomine Domini daemones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio daemonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam?Ideo ipsi judices vestri erunt.Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant.Si autem.Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanae est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc.
(* Traductions européennes)